Convivium Improvisum
de Hobbito
Scripsit J. R. R. Tolkien
Convertit in linguam latinam
John Curtis Franklin.

Ecce foramine sub terra hobbitus olim habitavit: sordidum squalidum sudorum clausulis vermiculorum fartum ac redolenti madore madenti odore non foramen, nec autem aridum harenosius et ita ornatum cui nulla edulia essent aut sedile quae fruniscereris: foramen hobbitale habitaculum fuit, semper quae habitacula habitabillima quidem sunt.

Orbiculato omnino ostio foramen quasi navitae fenestrula, viridi cui picto inest bulla aenea ipso in meditullio flavescens in splendorem, quo aperto quidam apparet cuniculus tubulatior pro vestibulo, quo transito idem nunc ullo sine fumo habitallimus videtur, muris ligno laqueatus, solo tesseris tapetisque tesseratus, sellulis perpolitis bene instructus cum paxillisque creber quibus compluribus petasi et tunicae superiniciantur — hobbito hospites apud se oblectandes magno erat studio. Cuniculus collis in latus, quem Collem omnes longe lateque vocabant, penitus pervagans recte recedit paene, secundum quem ostiola orbiculata quae multa exeant illinc, aliud aliorsus muro in alterno. Hobbito conscendere scalas libuit non multum: cubicula lavationes haud pauca promptuaria vestiaria plurima vestiumque plena culinae cenacula omnia in solo eodem, omnia quidem eodem in cuniculo. Omnia ad sinistram ineunti optima conlocata conclavia, quippe quae fenestrulas haberent sola, quae orbiculatae et alte recessae hortulum eius ac ultra circumspectabant prata declivia usque ad flumen.

Locupletissimus fuit hic hobbitus nomine Baggins. Collem circa Bagginses post memoriam hobbitorum habitaverant, atque tota illos vicina honestissimos habuit, non modo quod opulentes illi essent plerique sed etiam id quod temerarium aliquod aut improvisum agerent numquam: exspectares causa inaudita nullo negotio quid de quolibet quilibet diceret Baggins. De uno ex Bagginsibus haec est narratio quem ad modum peregrinatus sit temere atque improvisa agentem omnino dicentemque se offenderit. Licet sit factus male honestus vicinis, at ille tamen consecutus — sed mane: ipse num in fine quid consecutus sit videbis tu.

HOME